Processo Canonico

Decreto in latino della Congregazione dei Santi

CONGREGATIO DE CAUSIS SANCTORUM

FODIANA-BOVINENSIS

BEATIFICATIONIS ET CANONIZATIONIS
SERVI DEI
Fortunati Mariae Farina
ARCHIEPISCOPI TITULARISHADRIANOPOLITANI IN HONORIADE
OLIM EPISCOPI TROIANI ET FODIANI
(1881 – 1954)

DECRETUM SUPER VIRTUTIBUS

“Discitea me, quia mitis sum et humilis corde” (Mt 11,29).

Servus Dei Fortunatus Maria Farina e scriptis Sancti Ignatii Antiocheni sui episcopalis insigni sententiam, vide licet “Frumentum Christi Sum”, traxerat. Mansuetudine ac patientia, quae eum immagine Christi Boni Pastoris fecerunt, pro Ecclesia se impendit: omnia toleravit, omnibus humanis miseriis commovebatur atque in cunctis rebus benevolentiam studiumque ostendit.

Servus Dei die 8 mensis Martii anno 1881 Baronissis, intra archidioecesis Salernitanae fines, ortum duxit. Ad studia perficienda missus est Neapolim apud Patrum Gesuitarum Collegium. Vitam Deo consacrare cupiens, sexto decimo aetatis anno votum privatum verginitatis emisit. Ab Archiepiscopo Salernitano in numerum candidatorum ad sacros ordines receptus, die 18 mensis Septembris anno 1904 presbyter ordinatus est. Theologiae doctor est graduatus et in Universitate Neapolitana antiquarum litterarum lauream adeptus est. Unionis Apostolicae Cleri circulum dioecesanum Salerni una cum aliquibus sacerdotibus condidit. Primum quoque Circulum Catholicum Iuvenum aperuit et opificibus egenisque hominibus iuvandis se tradidit. Seminarii Salernitani spiritualis moderator nominatus est et Abbatiae nullius Sanctissimae Trinitatis Cavensis. Deinde Vicarii Curati munere paroeciae Sancti Augustini Salerni functus est et primi mundani belli pestilentiaeque Hispanicae annis militi bus ac familiis auxilio fuit.

Octo et triginta annos natus, oboedientiae sensu et Summi Pontificis obsequio, EpiscopusTroianus est electus. Consecratus est Romae, in ecclesia Sancti Caroli ad Catinarios die 10 mensis Augusti anno 1919. Ministerio suo persolvendo, cleri laicorumque institutionem curavit. Seminarium dioecesanum denuo aperuit et una cum Missionariis Combonianis Cordis Jesu, institutum missionarium quoque Troiae fundavit. Fortitudinem atque temperantiam coram doctrinis temporis sui, quae catholicae fidei repugnabant, ostendit.

Anno 1924 Sedes Apostolica et Episcopum Fodianum eum elegit, duas dioeceses in persona episcopi iungens. Ei nonnullae Troiae incolae obstiterunt, ne episcopalis sui civitatis sedes aboleretur metuentes. Causae omnes in Servum Dei collatae sunt, qui valde adflictus discessit. Pacis Ecclesiae gratia officium deponere non dubitabat, at papa Pius XI confirmavit et ut ministerium pergeret eum adhortatus est. Simili agendi modo et aequo apostolico zelo dioecesis Fodianae curam gessit. Plurimae pastorales caritatisque actiones oriebantur, necnon Institutum Saeculare Sanctae Militiae Iesu ad cleri curam.

Servus Dei ex caritate in Deum sanctitatem cupiebat, tamquam sanctificationi cleri singulariter consuluit. Sacramenta maximi putabat, ante omnia Reconciliationis Eucharistiaeque, gratiae in strumenta ad quae ferventer animas ferebat quas moderabatur. Tenere Virginem Mariam diligebat, cui totum sacerdotis episcopique ministerium suum commiserat.

Corpore fatigatus, anno 1951 pastorale Ecclesiae Troianae regimen dimisit ac, tres post annos, et Fodianae. Tunc titularis sedis Hadrianopolitana in Honoriade ei tributa est. Die 20 mensis Februarii anno 1954 summa pietate Deo animam suam reddidit. Popolus, qui exequiis eius interfuit, de fama santitatis, quae iam viventem circumdavit eum, testimonium parebuit.

Hac ipsa fama, et post mortem perdurante atque progredientibus decenniis increbrescente, Servi Dei Causa beatificationis e canonizationis aperta est. A die 12 mensis Septembris anno 1992 ad diem 24 mensis Maii anno 2008 apud Curiam ecclesiasticam Fodianam-Bovinensem Inquisitio dioecesana celebrata est, cuius iuridica validitas ab hac Congregatione de Causis Sanctorum per decretum die 27 mensis Martii anno 2009 est approbata. Positione exarata ac die 3 mensis Decembris anno 2019 Consultorum Historicorum iudicio subiecta, consuetas secundum normas an Servus Dei virtutes christianas heroico in gradu excoluisset disceptatum est. Die 2 mensis Iunii anno 2020 ConsultoresTheologi votum adfirmativum protulerunt. Patres Cardinales et Episcopi, die 17 mensis Novembris anno 2020 Ordinaria in Sessione congregati, Servum Dei theologales, cardinales iis queadnexas virtutes heroum in modum exercuisse professi sunt.

Facta demum de hisce omnibus rebus per sub scriptum Paefectum Summo Pontifici Francisco accurata relatione Sanctitas Sua, vota huius Congregationis excipiens rataque habens, hodierno die declaravit: Constare de virtutibustheologalibus Fide, Spe et Caritate
tum in Deum tum in proximum, necnon de cardinali bus Prudentia, Iustitia, Temperantia et Fortitudine iisque adnexis in gradu heroico Servi Dei Fortunati Mariae Farina, Archiepiscopi titularis Hadrianopolitani in Honoriade, olim Episcopi Troiani et Fodiani, in casu et ad effectum de quo agitur.

Hoc autem decretum publici iuris fieri et in acta Congregationis de Causis Sanctorum Summus Pontefix referri mandavit.

Datum Romae, die 23 mensis Novembris a. D. 2020

+ MARCELLUS SEMERARO
Praefectus

MARCELLUS BARTOLUCCI
Archiep. tit. Mevaniensis
a Secretis

Torna in alto